

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 14: Versus 28
Si diligeretis.[AUG.]Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris.Gauderetis,etc. Quia humanae naturae congratulandum est, quae levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant caeteri.
Glose
Credatis.Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum haec diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.